monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 62
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXI.AD REGEM HENRICUM. <<<     >>> EPISTULA LXIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXII.AD REGEM HENRICUM.

1 Regi Anglorum.
2 Virtus principum nullo clarius elucet indicio, quam si maiestate eius pacem populus, Ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum. Regum enim thronus in eum vigore solido roboratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Haec in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro: et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti maiestati vestrae gratiora sunt.
3 Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum, monasterium Sanctae Mariae Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et verae religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem eius diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit.
4 Deinde vestram adiit maiestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra Regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare: pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta Ordinis sui. At ipse non acquievit intrare, nisi ingressu eius ordo monasticus solveretur.
5 Vestrae itaque excellentiae supplicamus ut eiusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis iugiter orantes nititur impedire. Ad haec causam universalis Ecclesiae ante pedes misericordiae vestrae provoluti vobis attentius commendamus, rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et Ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius invalescat.
Ioannes Saresberiensis HOME