monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 61
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LX.AD. . . <<<     >>> EPISTULA LXII.AD REGEM HENRICUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXI.AD REGEM HENRICUM.

1 Domino regi Anglorum,
2 Maiestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, praesertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur exstinguere charitatem. Cum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima eius.
3 Vestram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremae difficultatis articulo positum poenitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et maiestati vestrae preces porrigere, ut quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, accepto tempore iustitias iudicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis.
4 Ecce Domino inspectore et iudice loquar in auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsae sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damnationem solus falsarius scienter usus est; quisquis sit ille, plane suum portabit iudicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini.
5 Supplicamus itaque serenitati vestrae, ut tantae malitiae auctores, si placet, comprehendi iubeatis ad poenam, et eos tam acerba administratione puniri faciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et iusto principi fallacias, et malitiam non placere.
Ioannes Saresberiensis HOME