Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LX.AD. . .
| 1 | Solent pigmentarii diversas species commiscere, acumen pungentium sic mitigare lenibus, et amaris contemperare dulcia, ut cum in novae speciei saporem et efficaciam coaluerint, universa dulcescant, et ad subversionem mentium efficaciora sint universa, quam singula. Hoc autem et idcirco forte saepius evenit quod ea quae dulciora sunt, sumuntur avidius, et immoderatio sobrietatis metam deserit, cum hostem qui minime praecavetur, gratia dulcedinis introducit. |
| 2 | Tu quidem an pigmentarius quandoque fueris, incertum habeo, certus equidem quod pigmentarios in aliquo imitaris, si tamen recte diceris imitari, quos in quarumdam confectione specierum videris rectius anteire. Et forte ideo praecedenti autumno varias vini species coemisti, quarum coemptio et comportatio (sicut te mihi scripsisse recolo) operam tuam a gerendis aliis avocabant. |
| 3 | Sed licet manum vulgaris pigmentarii dedigneris, linguam tamen et calamum cum universi pulveris pigmentarii, qui tamen philosophum decet, vim redoleant, nequaquam sufficies excusare: nam et loquela tua manifestum te facit, et dissimulantem pagina nuper mihi missa convincit. In amicum siquidem imperitum sermone et scientia ingenium illud Lexoviense exeris, linguam acuis Lexoviensem, cum qua nunquam manum conserere mihi propositum est ab initio, et velut orator praepotens, nunc tua stabiliens, nunc destruens aliena, mihi omnem defensionis praeludis viam, et quidem praeclusa esset, ut mutire non possem, si occupationes meas novisses ad plenum. Sed in eo bene cum simplicibus, mei scilicet similibus, agitur, quos vos sapientes spiritus prophetiae non semper illustrat. |
| 4 | Facile tamen crediderim Lexovienses, cum plurima sciant, et quaecunque voluerint eloquantur, esse divinos. Nunquid ergo ex quacunque causa ausu temerario contendam tecum, qui auctoritate et merito Lexoviensibus Patribus adaequaris. Domini si quidem Lexovienses Patres non modo eloquentium, sed eloquentiae quodammodo sunt. |
| 5 | Nam cum Aurelia censibus qui multarum rerum peritiam et usum habent, aequentur in plurimis, in eo facillime antecedunt, quod hic nascuntur et fiunt eloquentes, adeo quidem ut omnem aetatem et sexum genuinus eloquentiae usus imbuat, et informet. Quid ergo, impeditioris linguae homuncio, torrenti tantae eloquentiae respondebo? |
| 6 | Licet autem nequeam de pari resistere, tamen quibus me immerito inustum perstrinxeris, impune forte percurrere licebit venia impetrata. Accusas itaque diuturnitatem silentii mei, nonne silere licitum est? imo et iustum apud sapientes, et facundos, eum qui impeditioris linguae est, et animi obtusioris. Nonne, si frequentius loquatur aut scribat, ad haec minus idoneus, suam ignominiam denudabit, aut perpetuabit? Transeunt enim quae dicuntur, sed quae scripta sunt, permanent. |
| 7 | Qui tamen te ipso taciturnior videor, tibi, qui scribenti rescribo semper, et interdum scripto praevenio te scripturum. Sed forte illiterata facies litterarum, et aridae linguae color exsanguis, scripturientem aut dicturientem exprimunt potius quam scribentem aliquid, aut dicentem. Recte quidem si dicor elinguis aut mutus, cum et simili verborum schemate male formata mulier dicatur informis, et litterae quae minimum sonant, mutarum nomine censeantur. |
| 8 | Caeterum taciturnitatis meae aliam exprimis causam, notans supercilium elationis meae, qui de throno potestatis, qua me uti fingis, amicum humilem qualiquali chartula visitare dedignor. Unde peccatum hoc in me iacis, aut quis eorum, cum quibus vixi, criminationis huius auctor est, aut delator? Thronum mihi potestatis et usum improperas: at quantulacunque temporis experientia didicisti (nam de sola dierum, quibus commorati sumus, conqueror brevitate); didicisti, inquam, quod in domo domini mei primos recubitus non usurpo, quod sponte mea et ultronea voluntate pluribus cedo. |
| 9 | Iustum siquidem est ut in tanta patris domo, sicut meritis et dignitatibus, ita me honoribus, et usu potestatis plurimi antecedant. Amicum inquis humilem. Quid, quaeso, aliud est haec humilitatis professio, quam callida quaedam ostentatio dignitatis et gradus, subaffectata dissimulatio celsitudinis et honoris? Qualiquali chartula adiecisti. |
| 10 | Quam enim aliam, nisi qualemqualem, videlicet ineptam, mittet indoctus et rudis, et qui praevisus ab aliquo Lexoviensi, tanquam Moeris alius obmutescet? Hic utique apertos oculos habuisti, et de viribus meis recte iudicas, dum a me nonnisi chartulam qualemqualem exspectas. Deinde ut supercilii me convincas, aut negligentiae, numerum nostrorum qui Tolosam aggrediuntur mihi obiicis, ac si omnes Tolosipetas per urbem Lexoviensium aut Baiocensium transitum noverim habituros. |
| 11 | Situm namque urbium vestrarum ignoro, et nescio qua transituri erant, quos in urbe Pictavorum ex edicto regis oportuit convenire. Te quidem minime ibi inveniendum credidi, nec audieram quod tu felicem expeditionem alio modo quam orationibus prosequaris. Noveram tamen ex relatione multorum quia res sine Lexoviensibus duci non poterat, quia linguae eorum incendia belli factae sunt, ipsique in manibus ignem ferentes et gladium Domino exercituum famulantur. |
| 12 | Unde liquet, et quavis luce clarius est, quod legem requiri oportet ex ore eorum: custodes enim scientiae sunt, et auctoritate qua praeeminent, possunt, et debent, ut in se concurrant populi, imperare. Te interim domui tuae composita pace quiescere arbitrabar, ignorans an te visurus esset aliquis eorum, qui egrediebantur a finibus nostris. |
| 13 | Nam cum de vestris plurimi revertantur, nemo praeter Willelmum medicum mihi tuae salutationis alloquium reportavit. Vidisti tamen de domo et mensa domini mei plurimos redeuntes. Tu quidem haec fecisti, et tacui: imo tu tacuisti, et ego conticui. Negare non possum, quin pluribus transeuntibus operam dederim, quorum nonnullos, ut tibi in aure loquar, cum litteris ad te perferendis libentius dimisissem, quam cum variis portionibus supellectilis meae, qua me militantium nudavit improbitas. Postremo genius mihi, ut ais, fuerat defraudandus, et somniorum dulcedine, et solemnitatibus epularum. |
| 14 | Nosti siquidem quia voluptatis amatorem nihil aliud impedivit. Nam domini mei amicorumque negotia, sed nec curam rei familiaris attendis. Cum itaque innocentiam meam, superbiae, negligentiae, et voluptatis nota inusseris, haec in epistula, quasi conterens velut varium pulverem pigmentarium miscuisti, et quia poterant amarescere singula, aures mihi ante dulciloquio perfricuisti; ne intelligam quid loquaris. |
| 15 | Et charitatis hoc igne concoquis, ut universa propinata dulcescant. Fiat ergo quod vis, cedo maiori, et omnia bene et amice interpretor. |