Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LVIII.AD RICARDUM LONDON. EPISCOPUM.
| 1 | RICARDO Londoniensi episcopo. |
| 2 | Quae rectum ordinem deserunt, aut nunquam, aut raro laetos exitus sortiuntur. Est autem in causis ordo rectissimus, ut praecedat sententiam examinatio, et tunc demum quis poena feriatur legitima, cum innocentiam suam tueri aut non potest, aut contemnit. Vos autem, si Adelitiae de Valoniis iusta est querimonia, ipsam contra legitimum ordinem disponitis condemnare, et audientia sibi denegata, omnem defensionis ei praecluditis viam. |
| 3 | Meminimus quidem nos vobis super hoc alia vice scripsisse, quatenus ipsam loco et tempore congruo evocatam ordine canonico tractaretis; et quidquid in eam statuendum foret, maturo, non praecipiti iudicio consuluimus, et praecepimus, roborari. At illa se exinde durius tractari conqueritur. Nos vero religionis propositum nolumus impedire, sed praeeunte iustitia, quae sapientis faciem antecedit, illud sine scandalo officii nostri cupimus adimpleri. |
| 4 | Inde est quod dilectioni vestrae iterato mandamus, ut in memorata causa ordine legitimo procedatis, ita iustitiam prudentia temperantes, ut qui zelum, quem in Domino habetis, audierint, scientiam quoque vobis gaudeant adfuisse. Praecipimus itaque ut ei audientiam debitam praebeatis, et tunc secundum Dominum causa debitum finem sortiatur. Convenient Lond. nobiscum, auctore Domino, in brevi, fratres nostri, ut de eorum consilio, si interim vestro officio exsequendo diligentiam placuerit adhibere causam hanc tutius possitis definire. |