| 1 | Supremis deficientium voluntatibus suum accommodant iura favorem, et in se velut inhumanus provocat iram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est, et quae, Domino auctore, nunquam mutabitur, ut residuum bonorum nostrorum mobilium, quae propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exitum vitae duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, et sicut dedimus in mandatis venerabili fratri nostro Waltero Roffensi episcopo, et fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro Radulfo Lexoviensi, et Ioanni de Saresberia quos eleemosynae nostrae dispensandae praefecimus: praecipimus ergo quod ab initio dispositionis nostrae praecepimus, et omnibus ministris et fidelibus nostris, per fidem quam nobis debent, iniunximus, ut istis obtemperent, et eis omnia nostra exponant, et amicos Dei omnes suppliciter exoramus, ut pro misericordia Domini omnipotentis, eis auxilium et consilium praebeant. Omnes autem qui in praefatis pauperum rebus fraudem committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus, ipsique officiales regis, si se dispositioni nostrae perturbandae immiscuerint, se fidelium communione noverint esse privatos, et tanquam sacrilegi, et excommunicati ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. |
| 2 | Omnibus autem dispositionis nostrae adiutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, et ipsos beneficiorum sanctae Cantuariensis Ecclesiae participes constituimus, eisque de iniuncta sibi poenitentia XL dierum indulgentiam facimus. Praeterea ex parte omnipotentis Domini et sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res, quae propriis monachorum Cantuariensis Ecclesiae usibus dicatae sunt, temerantia manum praesumat extendere, sed habeant omnes res suas in ea integritate, et libertate, qua easdem ipsis domini papae et nostro privilegio fecimus confirmari. |
| 3 | Ad haec sub eodem anathemate, terrarum, quae ad archiepiscopum pertinent, omnem alienationem fieri prohibemus, et excidia, et damna nemorum, donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius Ecclesiae exegerit usus, vel dominus rex proprio ore praeceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibus et iniustis vexationibus opprimi: et eis omnes libertates et consuetudines iustas, quas habuerunt tempore Willelmi bonae memoriae decessoris nostri, praecipimus observari. |