| 2 | Nos super re non ambigua consuluistis, et quam praesertim a sapientibus expediri potius oportuerat, quam differri. Siquidem rerum turpium nulla deliberatio est, turpitudinis dilata repulsa quamdam consensus inhonesti praetendit imaginem. Quid autem turpius est quam totius divinae legis auctoritate contempta in Sancta sanctorum impudenter irruere, et impellente avaritia, contra ius et fas, ius haereditarium in rebus ecclesiasticis imo et in ipso altari vindicare? |
| 3 | Quis, nisi profanus, patienter audiat, nedum petat, quod tam manifeste sacri canones inhibent, quod utriusque Testamenti tam expresse condemnat auctoritas? Revolvite canones, quoniam in hac parte latissime patent, et plane videbitis petentium talia improbatam esse petitionem, et eorum qui tales audiunt, durissime plectendum esse assensum. Non est relictus nobis dissimulandi locus, quia in concilio Lateranensi, cui nos et vos, frater episcope, interfuimus, domino Innocentio praesidente audivimus, vota talia, promulgato canone condemnari. Sed forte regia nos urget auctoritas; recte quidem nisi sciretis Dominum homini praeferendum, nisi religio principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta, iam fuissetis experti. |
| 4 | Summa ergo consilii nostri haec est, ut legi Domini et sacris canonibus, iuxta professionem vestram obtemperetis: et quoties vos tales angustiae presserint, incidere in manus hominum, quam Dei viventis, tutius iudicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus huiusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis. |