Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LV.AD WALTERUM ROFF. EPISC.
| 1 | WALTERO Roffensi episcopo. |
| 2 | Graviter offendit in Christum, cui in fratrum unitate amoenissimus factus est locus, qui ea quae in domo eius ad pacem facta sunt, nititur perturbare. Nos autem Cantuariensis Ecclesiae semper dileximus pacem, et Domino propitio, nobis in fratres nostros charitatis in dies profecit affectus, et ab eis post tempora nostra omnem auferri cupimus materiam scandalorum. |
| 3 | Ex nostra itaque conscientia idoneos pro facultate custodes praefecimus ordini, et quorum ministerio per gratiam Domini iam annis pluribus religio profecit: et extrinsecae administratio possessionis solito laudabilius procurata est. Quod ergo statuimus, auctoritate qua fungimur monere praecipimus inconvulsum, et priores amori utilitati subditorum insistere, et subditos in omni humilitate et reverentia, suis obedire praelatis. |
| 4 | Walterum quoque, quem ob suam non ecclesiae culpam, a prioratu amovimus, ab officio prioratus, et subprioratus, et omni praelatione, ordinis, in Ecclesia Cantuariensi in perpetuum submovemus, indulgentes tamen ei, si pacificus fuerit, consortium fratrum, et cohabitationem Cantuariensis Ecclesiae: et si laudabiliter se privatus habuerit, eum ad alias obedientias Ecclesiae nostrae, vel ad alterius Ecclesiae regimen ascendere non vetamus, dum ad prioratum et subprioratum, et caeteras claves ordinis interdictas nequaquam aspiret. |
| 5 | Si vero unquam ad hoc aspiraverit, omnes quos huius moliminis habuerit adiutores anathemati subiugamus. Tibi quoque, Waltere, ne hoc facias, ex parte omnipotentis Dei, sub anathemate interdicimus, et quacunque die hoc attentaveris, omnibus fratribus nostris episcopis, et omnibus parochianis et subditis vestris in virtute obedientiae praecipimus, ne tibi donec cesses, et condigne satisfacias, ullomodo communicare praesumant. |
| 6 | Sed et si quid machinatus fueris in fraudem huius nostrae constitutionis, te cum omnibus complicibus tuis iam dictae sententiae noveris subiacere. Noli ergo, frater, errare; noli, Deus enim non irridetur, sed habe pacem cum fratribus tuis: et quod in nos immeritos deliquisti, tibi indulgeat Deus! Deus pacis et solatii sit vobiscum, dilectissime frater, et nos, quos ad praesens separat humanae conditionis infirmitas, in aeterna beatitudine secum perpetuo faciat exsultare. |