monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LIII.AD ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA LV.AD WALTERUM ROFF. EPISC.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LIV.AD REGEM.

1 Regi Anglorum, Cantuariensis archiepiscopus.
2 Quam pia devotione vobis servierim, verbis enarrare superfluum duco, cum mihi multorum temporum manifesta opera attestentur, et fidei meae testis in coelo sit, et conscientiae conscius in Excelso. Attrita est caro mea, et tam aetate quam laboribus praefatigati sunt artus, et aegritudo gravis et diuturna dierum meorum finem in brevi adesse denuntiat. Desideratam diu faciem vestram videre sperabam, antequam moriar, et eos quos meae custodiae in regno vestro commendaverat Deus, ipso inspectore et teste vobis praesentialiter decreveram commendare.
3 Sed, quia ad eius examen citius vocor, ante cuius tribunal in brevi stabimus omnes, serenitatem vestram, regios corde provolutus ad pedes, litteris coram Domino iudice omnium praesentibus alloquor, attentius supplicans, ut fidelem vestrum, cuius in vos nunquam devotio tepuit, agentem in extremis dignemini exaudire. Exaudite, quaeso, ut vos in extremis vestris exaudiat Deus.
4 Exaudite me pro domo Domini, et pro parvulis eius, quos humano destitutos solatio derelinquo, ut domum vestram tueatur Altissimus, et parvulos vestros, et filiorum vestrorum in aevum consoletur. Transmitto vobis et semini vestro, benedictionem a Domino Iesu Christo: et vos, si placet, destitutis meis maiestatis vestrae solatium mittite.
5 Commendo vobis sanctam Cantuariensem Ecclesiam, de cuius manu per ministerium meum regni gubernaculum accepistis, ut eam, si placet, ab incursu pravorum hominum tueamini: et mihi, qui eam, licet indignus, disponente Domino, hactenus ut potui et scivi, rexi, talem studeatis subrogare pastorem, qui tanta sede non videatur indignus, cui religio placeat, qui virtutum meritis placere credatur Altissimo.
6 Fidelis vester suum vobis consilium debet: ecce coram Domino et omnibus sanctis eius, consilium do. Non quaeratis in hac re quae vestra sunt, sed quae Domini, quia ego pro eo respondeo vobis, quod si causam eius fideliter procuraveritis, et ipse vestras utiliter promovebit. Post multas vexationes, auctore Domino, in Ecclesia Cantuariensi reformavimus pacem, religionis promovimus cultum, idoneos ex conscientia nostra custodes praefecimus ordini, et ne quis eorum cuiusquam temeritate mutetur, antequam archiepiscopus subrogetur, prohibeat dignatio vestra, eosque cohibeat qui scissuras et nova molimina molientur.
7 Quoniam et nos hoc sub anathemate inhibuimus, et eos excommunicavimus, qui dispositionem ordinis quam fecimus immutare praesument: praeterea alumnos nostros, clericos et laicos, quos nostri et saepe vestri obsequii ministros nostros habuimus, vestrae committimus protectioni, rogantes ut quae eis contulimus misericorditer conservetis, nec eos patiamini alicuius importunitate vexari.
8 Audiat adhuc Dominus meus clementissimus verbum unum, et egredientem animam meam laetificet, residuum bonorum meorum mobilium, et quae usque ad exitum pro incerto vitae, diuturnitate aegritudinis, in usus visa fuerant conservanda, sicut Deus inspiravit, post exitum meum praecepi pauperibus erogari. Illos qui fraudem committent, aut qui, quominus pro salute mea, et vestra, et liberorum vestrorum erogentur, impedient, anathemate iam promulgato condemnans.
9 Ratam habete, si placet, dispositionem meam, et eam transmissis ad officiales vestros patentibus litteris confirmate. Neque enim quidquam auri superest vel argenti, sed victualia tantum et quae magno damno poterunt esse amissa pauperibus, et vobis nullo erunt emolumento, vel minimo.
Ioannes Saresberiensis HOME