Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LIII.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Venerabilis frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, Ecclesiam, cui auctore Domino praesidet, turbatam et deturpatam invenit a malitia inhabitantium in ea, utpote legis divinae ignaram, et canonicas institutiones penitus ignorantem. |
| 3 | Gens enim rudis et indomita, bestiali more vivens, aspernatur verbum vitae, et Christum nominetenus profitentes, vita et moribus diffitentur. Ab his enim Christiani usitato commercio in partes transmarinas venundati, ab infidelibus captivantur. Legem vero matrimonii contemnentes, concubinas quas cum uxoribus habent, commutant pretio, et crimen incestus ignorantes, consanguinearum turpitudinem revelare non erubescunt. |
| 4 | Quod autem miserabilius, ut populus, sic et sacerdos, eisdem imbuti erroribus, pestem fovent, et pernicioso corrumpunt exemplo, quos ad viam virtutis et veritatis reducere oportebat. Ad hunc vero pestilentiae cumulum, istorum barbarorum princeps O. et rex avunculi sui abutens filia, tam a nobis quam ab episcopo suo, frequenter admonitus, ut licentius et liberius possit in sua militia permanere, partem cleri non modicam in patrocinium flagitiorum suorum traxit, et ipsum episcopum bonis suis spoliatum ab episcopatu expulit, quia tam eius quam populi, zelo charitatis succensus, adeo audacter redarguebat errores. Episcopus vero quosdam de clero, quosdam de populo contumaces, anathematis vinculo innodavit, ipsi vero palantes et vagi ad vicinos episcopos Walliae, Angliae, Hibernae, Scotiae, confugiunt, et ab ipsis ordines, chrisma, et alia sacramenta Ecclesiae fraudulenter percipiunt. |
| 5 | Unde rigor ecclesiasticae disciplinae in partibus illis adeo iam detepuit, ut ibi iam pene haeresis et schismatis seminarium pullulet. Idcirco sanctitati vestrae, Pater reverende, supplicamus, ut nobis et praefato episcopo suffraganeo nostro in auxilium exsurgatis, et patentibus litteris vestris communiter ad episcopos Angliae, Walliae, Hiberniae, Scotiae destinatis, praecipiatis, quatenus quod nos, urgente necessitate, episcopi apud nos exsulantis canonice statuemus in Wallenses, ipsi ratum habeant, et sententiam nostram firmiter observent. |