| 2 | Licet orbitati vestrae paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum Patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud Patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia maiori, patrocinari poterit et nobis et vobis. Caeterum, quia sine periculo animarum rerumque dispendio, viduitas Ecclesiae desolatae protelari non potest, charitatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut id ipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia declinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quae Iesu Christi sunt, privatis commodis praeferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, praecipimus quatenus ad conservandam Ecclesiae pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiae, ea, quae Christianum principem decet, miseratione provideat. |