Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LI.AD . . .
| 1 | Interdum sibi laesit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum haec? inquis. Ad illa quae mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror magis, et tanto acerbiore dolore compatior, quanto utrumque sincerius diligo, quorum alteri, si querela iusta est, opera periit et impensa; alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. |
| 2 | Porro alterius iactura longe gravior est. Hinc enim rerum, inde honestatis dispendium. Caeterum, si sapis, haec versatilis fortunae iniuria tuis usibus militat: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quae te hoc stimulo voluit excitari. Iubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. |
| 3 | At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit flabit spiritus tuus, fluent aquae, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebuntur ad haec mentes hominum, et ad conditionis suae notitiam reducentur. |