Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA L. [De Meritona.]
| 1 | Causam, quae inter dilectos fratres nostros canonicos Meritonenses, et monachos de Melsa vertebatur, super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis, quae sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papae decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem praefati loci, ad damna sibi resarcienda. |
| 2 | Quorum summam cum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Vestrae itaque fraternitati mandamus, et domini papae auctoritate praecipimus, ut praefatos monachos memoratis fratribus, iam dictum locum, et pecuniam praefatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in exsecutione mandati apostolici negligentiae vos quisquam arguere possit obnoxios. |
| 3 | Hoc autem monachis non debet suffragari, quod illius praescriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, cum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem Omnium Sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacunque occasione se opposuerit, cum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis. |