monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVIII.AD REGEM. <<<     >>> EPISTULA L.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLIX.AD CANCELLARIUM REGIS.

1 Cantuar.
2 Gravati sumus plus quam tibi vel aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti, et flagellum aeternum declinare castigatione praesenti: eoque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur praesenti corporis poena.
3 Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et laeto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus vel abusum. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis et tuo utamur consilio.
4 Interim domui nostrae, et animae nostrae disponimus, et pro consilio religiosorum, amodo, praestante Domino, efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quae nostris temporibus et per nos ortae sunt in archiepiscopatu, emendemus ante exitum nostrum.
5 Unde cum in extremis agere videremur, Domino vovimus inter caetera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater noster archidiaconus ecclesiis imposuit, destrueremus, et ab ea relaxantes ecclesias et liberantes, sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum, in posterum valeat infirmari; hoc ipsum scripto nostro confirmavimus.
6 Tu quoque, si praesens nostras vidisses angustias, gratum haberes quidquid fieri videres pro nostra salute, et nostram malles animam liberari, quam de peccatis et damnatione nostra, pecuniam et divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad praesens in vexatione huius auxilii audire non possumus, sine laesione voti et salutis nostrae periculo.
7 Sed si Deus nobis vitam dederit et sanitatem, quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, et gratias ages Domino, quod a mala consuetudine suam temporibus vestris liberaverit Ecclesiam. Rogamus itaque, ut quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus.
Ioannes Saresberiensis HOME