monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVII. <<<     >>> EPISTULA XLIX.AD CANCELLARIUM REGIS.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVIII.AD REGEM.

1 T [heobaldi] Cantuariensis regi Anglorum.
2 Etsi propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiae suae, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum iam erexit. Verumtamen omni infirmitate gravior est animae nostrae procella discordiae, quae, Domino permittente, scidit Ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Haec est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum iustissimus dolor et amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare oporteat, quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestrae affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini.
3 Si enim res vestrae prosperae fuerint, speramus in Domino, quia nos et Ecclesia Dei, quae apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit, et, Domino auctore, nunquam schismaticis adhaerebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandrum et ab Octaviano recessit. Quod autem ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhaesisse, cum omnibus constet quod persona Alexandri honestior est, prudentior, litteratior, eloquentior: et causa eius ab omnibus inde venientibus sincerior et iustior praedicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus adfuerit, proniores sunt in partem Alexandri.
4 Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur: sed absit, ut in tanto periculo Ecclesiae pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum, nec decet maiestatem vestram, si placet, ut inconsulta Ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere Ecclesia Romana in parte Alexandri est.
5 Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et praevalere per hominem cui iustitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu praevaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit Ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, Paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi similiter in diebus Patrum.
6 Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quae iustitiae et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius Ecclesiae Domini, utendum est vobis consilio regni vestri, nihilque in praeiudicium eius statuendum est sine consilio cleri vestri.
Ioannes Saresberiensis HOME