monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17 > 5 > 6 > 25 > 88 > 8 > 13 > 5 > 47
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVI.AD HILARIUM CICESTR. EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA XLVIII.AD REGEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVII.

1 Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens causam, quae inter vos et iam dictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis acquiescere, non patietur, quod in iam dictae ecclesiae aliquid a modo habeatis.
2 Nos autem iam dicto abbati persuasimus ut appellationi omni renuntiet, si et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire iudicium, et iam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factae et faciendae. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem praefigimus Dominicam, qua cantabitur: Misericordia Domini: et tunc, auctore Domino, quod in abbatem statuistis, si iustum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit iniustum.
3 Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione iustitiam consequi, et religionis cultus in Ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessarius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare.
4 Si vero memorata die conditione praescripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut amicos deludimus. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME