monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLV.AD ABBATES WAULIAE. <<<     >>> EPISTULA XLVII.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLVI.AD HILARIUM CICESTR. EPISCOPUM.

1 HILARIO episcopo Cicestren.
2 Saepe quidem, dilectissime frater, accusavimus moram silentii vestri, et coniiciebamus ab eo charitatis tepuisse fervorem, eo quod taciturnitas non amantis specie videtur induta. Caeterum cum ex post facto diuturni silentii causa nobis innotuit, pro certo cognovimus non tam dilationi veniam indulgendam, quam dilectioni, et sollicitudini, super sano consilio gratiam referendam.
3 Nemo siquidem fratrum aut fidelium nostrorum, qui circa vos sunt, tantam nostri curam habere visus est, ut eorum quae circa dominum regem fiunt, nos certos faceret, aut ignaros eventuum praemuniret. Unde et vobis nos ampliorem fatemur gratiam debere, qui licet plus quam vellemus silueritis, postmodum tamen taciturnitatis moram discretione provida compensastis. Et quia articulus gravior videtur incidisse, vos sicut fratrem et amicum charissimum rogamus attentius, ut nos in singulis quae expedire noveritis praemuniatis, quia consilio vestro plurimum acquiescere iam pridem decrevimus.
4 Et hic modus est, quo vestram absentiam nobis facere poteritis fructuosam, si quae Ecclesiae nostrae salubria sunt studueritis procurare. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME