monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLIII.AD ABBATEM DE ARROASIA. <<<     >>> EPISTULA XLV.AD ABBATES WAULIAE.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLIV.AD REGEM.

1 Domino regi Anglorum.
2 Illa est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, cum in fide et dilectione sibi cohaerent membra Ecclesiae, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenae fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam saecularis, quam ecclesiasticae potestatis enervabitur vigor, quia iuxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur.
3 Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandae et servandae invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et charitatis hae concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, hucusque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim Ecclesiae Romanae novitatis suscitat amatores, et praesumptionibus multam dedit audaciam.
4 Siquidem alii apud nos Alexandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra reprimere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus: nec expedit aliquo modo ut Ecclesia Anglorum Romanae Ecclesiae scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio praestet materiam contendendi.
5 Cum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui prae caeteris pendemus a consilio vestro, et sumus prae caeteris Romanae Ecclesiae obligati? Quidquid enim alii faciant, nos eam ex professione nostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab Ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram praevenerint. Dicitur autem quod maiestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui laetantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat: et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personae aut Ecclesiae nostrae.
6 Supplicamus itaque dulcedini vestrae, ut in hac parte provideatis aetati, infirmitati nostrae, et quod magis optamus et oramus, gloriae vestrae. A modo enim iam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad praesens, sed pro Ecclesia Cantuariensi, quam parvitati meae et maiestati vestrae commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem.
7 Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno, fidei parens in Christo. Quidquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis aeque nunquam caetera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his exspectamus et desideramus consilium et auxilium vestrum.
8 Valeat in aevum sublimitas vestra. Lator praesentium rem plenius exponet.
Ioannes Saresberiensis HOME