| 2 | Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto praevisa minus, et praeter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriae dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo aemulatio, sed iam rixa est, iam fere avergit in pugnam. |
| 3 | Saepe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel iudicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quidquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lileshulla, et fratres eius iustitiae semitas non sequuntur, eo quod aberrant longius a charitate, et nesciunt viam pacis, utraque pars culpam refundit in alteram, ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire, Inde est quod unanimitati vestrae supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis Ecclesiae, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi iustitiae succidatis radicem arboris, quae dissensionum et iurgiorum fructus amarissimos facit. |