Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLII.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Quanti me faciunt, qui se meis precibus apud maiestatem vestram confidunt posse iuvari! utinam mihi fiat secundum verba eorum! Et quidem apud vos fiducialiter ago, non de meorum conscientia meritorum, sed de vestra benignitate praesumens, semper reminiscens cum gaudio et exsultatione, quae processerunt de labiis vestris, quando Ferentini arcam futurorum, annulum proprium mihi contulistis, et balteum. |
| 3 | Ab illo ergo die speravi semper in his, scio per misericordiam Domini vestram, quoniam non confundar. Extunc lator praesentium amicus mihi exstitit, licet bonae memoriae Henrico Eboracensi archiepiscopo, qui me persequebatur, ut scitis, adhaeserit his diebus, unde ei debeo gratias ampliores. Vobis pro eo supplicatur a magnis viris, et talibus, ut magni reputare debeam, si vestigia eorum mihi liceat adorare. |
| 4 | At certus sum quod quanticunque sint, nullus eorum me minimo servulo vestro vobis fidelior est, aut devotior. Ad pedes ergo misericordiae vestrae provolutus supplico, ut iustitiam eius promoveri praecipiatis, nec eum ab arctioris vitae via, quam religiosorum consilio aggressus est praemittatis avelli ob eorum improbitatem, quibus videtur esse religio consummata, si in causis omnibus obtinuerint. |