monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XL.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA XLII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XLI.AD EUMDEM.

1 ALEXANDRO papae.
2 Ecclesia Morinensis his qui eam impugnant, sancto episcopo Milone, Patre optimo, destitutam, maternum semper impendit affectum, et in necessitatibus suis multa pietatis solatia dignoscitur contulisse: ipsi autem pro nobis mala retribuunt, et quaerentes quae sua sunt, matrem suam scindere moliuntur. Inde est quod sanctitatis vestrae genibus provoluti, quanta devotione possumus, supplicamus, ut gratia vestra quae consuevit punire ingratos, sinum clementiae dignis et bene merentibus aperire, Ecclesiam Morinensem clementer respiciat et conatus manifestae ambitionis evacuet.
3 Dextera siquidem apostolica teneras plantationes gratiae suae beneficiis irrigare consuevit, ut proficiant et omnem, ne marcescant aut deficiant, concussionis molestiam amovere: quod quidem, si placet, tanto iustius facietis, quanto fiducialius speratur quod venerabilis frater noster Milo, qui sancto Miloni in episcopatus successit sedem, in sanctitatem quoque succedet et virtutem.
Ioannes Saresberiensis HOME