Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | ALEXANDRO papae. |
| 2 | Excellentiae sanctitatis vestrae eos tutius commendare praesumimus, quos fide et charitate illustres, vita et moribus novimus regulariter esse institutos. Placeat itaque successori beati Petri, iniuriis et vexationibus pauperum fratrum, in ecclesia Sanctae Osidae virginis in habitu regulari devotum Domino famulatum exhibentium, apostolica dignum auctoritate adhibere remedium. |
| 3 | Ecclesia quidem illa luce bonorum operum et religionis, integritate vitae, ac conversationis sanctitate, totam insulam nostram irradiat, et ecclesiam, quae apud nos est, in tantum charitatis adornat exemplis, ut eam merito maiestati apostolicae debeam commendare. Lator horum, Abel nomine, ecclesiae illius abbas, a venerabili fratre nostro Ricardo Lond. |
| 4 | episcopo, sumptibus, vexationibus fatigatus, ad auxilium misericordiae vestrae confugere necesse habuit. In causam namque a praefato episcopo tractus est super quibusdam ecclesiis ad ecclesiam suam donatione Ricardi bonae memoriae Lond. episcopi, fundatoris eiusdem ecclesiae, qui quartus ante eum in ecclesia Beati Pauli militavit, devolutis: chartam quoque illustris regis Henrici primi, et confirmationem bonae, iucundae recordationis Rad. Cant. archiepiscopi eis de ecclesiis in testimonium donationis collocatam, auctoritas Calixti papae, qui tunc temporis sanctae Romanae Ecclesiae feliciter praesidebat, suo privilegio dignum duxit roborare. |
| 5 | Genibus itaque maiestatis vestrae provoluti, pro fratribus iam dictae ecclesiae et cum eis supplicamus attentius, ut abbatem illorum ad auxilium misericordiae vestrae confugientem benigne, si placet, admittatis, et quod tandiu possederunt, auctoritate apostolica roboratum de caetero quiete possideant, ut orationibus ex debito pro Romano pontifice faciendis expeditis, negotiis suis liberius, et affectuosius valeant invigilare. Chartas autem, quarum rescripta vobis signata mittimus, vidimus, manibus nostris tractavimus. |