monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII.AD . . . . <<<     >>> EPISTULA XXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXVIII.AD ADRIANUM PAPAM.

1 Domino papae ADRIANO.
2 Dilectus filius noster R. cantor Lincolniensis Ecclesiae, vir litterarum eruditione, et morum honestate laudabilis, urgente necessitatis articulo, ad lapidem adiutorii, successorem Petri confugere cogitur, et sedis apostolicae auxilium implorare, quod illa in exhibenda iustitia consuevit omnibus impertiri. Causam eius, etsi nobis ad plenum non liqueat, iustam esse confidimus: nec eum ex conscientia credimus in laesionem alterius transgredi lineam aequitatis.
3 Supplicamus itaque maiestati vestrae, ut personam eius, si placet, benigne admittatis, et iustitiam suam benignitate solita expediri praecipiatis. Vir enim tantus, et qui in eo versetur officio, cum indemnitate Ecclesiae suae diu abesse non poterit. Quidquid autem est quod adversus eum, imo contra sanctam Romanam Ecclesiam praesumptum esse videritis, illud auctore Domino clementia vestra in melius reformabit.
Ioannes Saresberiensis HOME