Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII.AD . . . . [Electio abbatis.]
| 1 | Pastorum absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis laesionem ut quod facile, aut brevi tempore, in moribus aut rebus periit, vix magno labore, multa vigilantia, longo temporis spatio valeat in staurari. Exercitus namque, rapinae, multiplex temporalium iactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. |
| 2 | Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam examinis quam examinatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occurrere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogent in procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestrae paterno compatientes affectu, a domino nostro rege obtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis praeficere valeamus. |
| 3 | Res autem celeritatem et diligentiam exigit, cum omnis mora salutis differendae periculum trahat, et ecclesiae vestrae status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. |
| 4 | Morbus iam inveteratus est, cum diu defuerit qui haec mala propulsare vellet et posset. Quia ergo praesentiam nostram vobis ad praesens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigornensem, episcopos, dilectos filios vestros, per Sorensem et Winchelcumbensem abbates ad vos transmittimus, in virtute obedientiae pro auctoritate apostolica praecipientes, ut eorum consilio proxima Dominica post festum S. Ioannis Baptistae eligatis vobis in abbatem, personam religiosam, litteratam, habentem bonum testimonium ab his qui foris sunt, qui, auctore Domino, praesse valeat, et prodesse. |
| 5 | Si vero praenominatorum fratrum aliquem animo et corpore abesse contigerit, nihilominus obtineat apud vos consilium reliquorum. Scimus autem quod tam religioso, tam salubri consilio gratanter acquiescet, quisquis in vobis non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi. Illorum vero vocem omnino evacuamus, qui sancto Spiritui resistentes a praenominatis fratribus ad hoc destinatis, invenientur suam, et aliorum, quantum in ipsis est, impedire salutem: nec ad dominum regem se credat aliquis vestrum habere confugium, quia ei salutis vestrae dilatio molesta erit, qui vobis, ne differretur, in hac parte commisit vices suas. Valete. |