Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXVI.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Excellentissimo domino et Patri A. Dei gratia summo pontifici T. Sanctae Cant. Ecclesiae minister humilis S. et O. S. Do. |
| 2 | Apostolicae sedis mandata filii obedientes exsequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestrae, interdum cum salutis vitaeque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiae crimen subruat, desideramus vita luceque privari. |
| 3 | Et vos quidem, si reminisci placet, obedientiae nostrae prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exsilia, nuditatem, pericula mortis, sicut Ecclesia Domini novit, pro fide sanctae Romanae Ecclesiae non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate Ecclesiae proprium sanguinem immolare. |
| 4 | Vestris quidem creditoribus satisfecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam annulabit. Si quidem latorem praesentium Hugonem fidelem vestrum, iuxta mandatum vestrum exigente contumacia domini Londoniensis praebenda Londoniensis Ecclesiae investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. |
| 5 | Vos itaque, si placet, honorum vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiae confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicae contemnit legatum, eum videtur potius contemnere qui misit illum. Caetera, quae ad praesentem articulum pertinent, lator praesentium poterit viva voce commodius aperire. |