monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXIV.AD IOANNEM THESAUR. EBORAC. <<<     >>> EPISTULA XXXVI.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXV.

1 Praesentium attestatione notum facimus universitati vestrae, controversias, quae inter venerabilem fratrem nostrum Ricardum Londoniensem episcopum et Henricum de Londonia vertebantur, amicabili compositione in hunc modum esse sopitas. Nobis siquidem assidentibus viris venerabilibus Roberto Lincolniensi, Willelmo Norwicensi, Gileberto Hereford., et Hilario Cicestrensi episcopis, idem Henricus in medio contendens asserebat archidiaconatum Colecestrensem, et ecclesias de Fuleham et Stubeham iuste sibi competere, et ipsum episcopum teneri obnoxium ad sex libras annuatim sibi persolvendas, et ad haec incontinenti probanda et testes producere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam praedicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod cum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacunque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit.
2 Et haec volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt, ipso et decano, et capitulo ecclesiae Beati Pauli Londoniensi praesente et annuente, unde et Henricus propter haec memoratis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et Ecclesia eius chartis suis hanc compositionem debent confirmare.
3 Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicae, cuius vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere praecipimus.
Ioannes Saresberiensis HOME