monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXIII.AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA XXXV.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXIV.AD IOANNEM THESAUR. EBORAC.

1 IOANNI thesaurario Eboracensi.
2 Post discessum magistri Willelmi et Rad., quibus negotium, de quo locuti sumus, multa precum instantia commisi, Norwicum profectus sum, ibique negotium vestrum quanta oportuit devotione et fide gessi. Mea ergo instantia, et amicorum nostrorum, Ioannis monachi, et magistri N., quod vobis debebatur a domino Norwicensi obtinui, licet ille de vobis plurimum conquereretur, et forte merito.
3 Dicebat enim quod cum inter amicos vos praecipuum reputaret, solus in necessitatis articulo ab eo defecistis. Hoc autem contigit cum sub discrimine capitis adversus archidiaconum suum in summo honoris, et famae periculo dimicaret. Urgebant mala undique, hinc auctoritas apostolica, inde maiestas regis. Alterum, potestati faventes sanguini eius undique imminebant, et, quod perniciosius reputabat, inimici hominis domestici eius.
4 Amicorum tunc imploravit opem, exploravit fidem, aliisque sibi pro modulo suo assistentibus, solus faciem avertistis in die belli. Cum ergo apud vos sui omnes repulsam paterentur, tandem ipse in propria persona accessit, sed non est exauditus pro reverentia sua. Noluistis enim differre prandium, dum instantis pugnae videretis eventum.
5 Porro discipulus, qui Dominum cum iuramento negaverat, urgente charitate, Dominum sequebatur ut videret finem. Vos autem accessistis ad mensam, dum ille, cui promittebatis amoris obsequium traheretur ad crucem. His vero de causis credidit vos illius contemnere beneficium, cui in tanta necessitate noluistis praestare subsidium. Ego vero istas et alias obiectiones eius, etsi mihi validae viderentur, quasi aranearum fila dissolvi, et tandem homini persuasi ut vos inter fidelissimos, et amicissimos reputet.
6 Scio enim quod iuxta verbum meum operam dabitis, et diligentiam, ut ope vestra tutus sit ab aemulorum suorum insidiis. Sexaginta solidos, quos ab eo accepi, tradidi A. vestro quem oportebat rasuras distrahere, si clericorum vestrorum vellet impedire clamorem: an benefecerim, rescribetis. Praeterea qualiter me cum domino Eliensi versari oporteat, rescribite; an in pondere an puri argenti pecuniam exigere debeam.
7 A vobis namque et non aliunde mandatum accepi. Transii enim fere rem omnino non praetereundam, cum ad incolumitatem honoris et utilitatis vestrae plurimum spectaverit. Si dominus Eboracensis regem coronare vel aliquid aliud adversus Ecclesiam temeritatis instinctu moliri tentaverit in provincia nostra, nolite communicare illi, sed ausum reprimite, quia iniuriarum nostrarum ultor est Dominus ultionum Cantuariensium Deus: si tamen vos aquilonares sedes nostra laesit in aliquo, satisfacere prompti sumus, dum tamen gravemini nobiscum calculum ponere.
Ioannes Saresberiensis HOME