monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXII.AD IOANNEM THESAURARIUM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIV.AD IOANNEM THESAUR. EBORAC.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXIII.AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM.

1 WILLELMO Norwicensi episcopo.
2 Multorum excessibus viam aperit, qui subiectorum dissimulatis erroribus, ei praestat audaciam delinquendi. Tu autem in iniuriam sedis apostolicae et contemptum nostrum graviter diceris deliquisse, qui postquam ad nos super causa quae vertebatur inter Alexandrum de Draitona et Radulfum extraneum, appellatum fuit, in praeiudicium Alexandri, contempta auctoritate nostra, aliquid ausus es innovare. Unde tibi praecipiendo mandamus, quatenus proxima Dominica, qua cantabitur: Cantate Domino, nostro conspectui appareas, responsurus memorato Alexandro et R. fratri eius, de inobedientia et contemptu domini papae, et nostro, et participatione sacrilegii, anathematis: hoc quoque provideas ne multiplicis incontinentiae, qua nomen tuum sinistrae famae rumor aspersit, quod minime optamus, reus inveniaris.
3 Nos enim tantos excessus praeterire non poterimus incorrectos, ne ex negligentia officii nostri gravius corripiamur ab eo, apud quem, sicut nec munerum, ita non est acceptio personarum.
Ioannes Saresberiensis HOME