Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXII.AD IOANNEM THESAURARIUM CANTUARIENSEM.
| 1 | IOANNI thesaurario Cantuariensi. |
| 2 | Licet vestro sim offensus silentio, amicos tamen alloquor vel offensus. Alloquor quidem, sed alio sermone quam negligentia vestra meruerit. Fueratis etenim de immoderato silentio obiurgandi, sed indignantis spiritum venerabilis Pater Rod. episcopus Sancti Andreae cohibuit, personam suam et causam industriae vestrae commendari desiderans: vexat eum abbas Calcoensis, Acephalorum provocatus exemplo, et per viam inobedientiae quam Christus ignorat, quamdam libertatis imaginem apprehendens ad episcopalis auctoritatis parilitatem assurgit. |
| 3 | Episcopi vero causam vobis Pater Cantuariensis commendat, et ego, et quem contemnere non audebitis, humilis commendat et iustus, Christus Dominus nomen illi. Silentii vestri vitium aliquatenus in episcopi causa purgabitur, dum tamen culpa praecedens continuatione sui non vertatur in crimen. Si vero amplius silueritis, non credatis vobis esse parcendum, quia qui nunc amicis non datis verba, extorquebimus vel verbera. |
| 4 | Apud nos nihil est innovatum, nisi quod dominus Eliensis mandato domini Bosonis satisfecit, sicut illi et vobis secundo iam scripsi. |