monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 70 > 31
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXX.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA XXXII.AD IOANNEM THESAURARIUM CANTUARIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXXI.AD. . . .

1 Licet silere disposuerim, negotium domini papae quod gessi cum domino Eliensi me compulit aures apostolicas litteris onerare. Necesse ergo est ut intentionem meam vestra industria prosequatur. Cum enim negotium viriliter gestum sit, iuris auctoritate quod factum est roborabitur. Centum marcas sterlingorum, sicut dominus Boso praeceperat, nobis ad implendum mandatum domini papae tradidit dominus Eliensis, decem quoque marcas pro marca auri domino Bosoni per dominum Cantuariensem et me transmittit. Agite itaque cum domino B. ut indultae absolutionis, sicut promisit, episcopo litteras mittat. In quo itaque gravari non debet, si accepto auro verba remiserit.
2 De caetero nihil est apud nos innovatum, nisi quod inter archiepiscopum Eboracensem et abbatem Gloucestrensem pax reformata est, archiepiscopo liti renuntiante, accepto reditu XCIV librarum. Praeterea consulo, ut in itinere isto vel unius anni contrahatis societatem bonorum cum annona: caetera victualia Lond. cara sunt, quibus prope fluenta magister Rad. abundat. Cum deductis sumptibus XV millia alecium exspectant.
Ioannes Saresberiensis HOME