Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXX.AD EUMDEM.
| 1 | ADRIANO papae. |
| 2 | Silentium, quod mihi indixeram, venerabilis Pater, Eliensis episcopus interrupit, qui me maiestati vestrae devotionis suae indicia compulit nuntiare. Credit enim se posse apud eminentiam vestram fidelium vestrorum testimonio et intercessione iuvari, et quia devotionis suae fidem mihi, vestra gerenti negotia, manifesta operis exhibitione monstravit: serenitati vestrae attentus supplico, ut ei gratiam illam integram conservetis, quam a benignitate vestra promeruit, antequam super capita filiorum hominum thronum vestrum Dominus exaltaret. |
| 3 | Petit hoc ipsum dominus Cantuariensis, apud quem eentum marcas sterlingorum deposui, quas ad mandatum vestrum implendum a praefato episcopo acceperam. Pronus quidem est in obsequium vestrum memoratus episcopus, sed longe pronior erit, si ei clementiae vestrae dulcedinem porrexeritis, memor eorum quae mihi revertenti a maiestate vestra iniuncta sunt. |
| 4 | Unum eorum, quorum recepi curam, ei credidi commendandum. Ut ergo gratia vestra possit esse securior, ei, si placet, indultae relaxationis litteras transmittatis. Valeat in aevum paternitas vestra, et utinam memoriter teneat quod omnes sciunt et in auribus vestris paucissimi profitentur, Romanum pontificem non posse diu pontificari. |