| 2 | In amicorum negotiis aures clementiae vestrae pulsare praesumo, cui forte satis esse debebit, si vel in propriis merear exaudiri: verum hanc timiditati meae contulistis audaciam, quando me occasionem scribendi vobis ex multorum negotiis rapere praecepistis. Nunc autem quia latoris praesentium Willelmi necessitati deesse non potui, maiestati vestrae quanta possum devotione, tanta mente pedibus vestris prostratus supplico, ut laboribus eius nunc tandem debitum finem imponatis; iam enim secundo ad sedem apostolicam adversarii sui malitia trahitur, qui ad appellandum velox, ad prosequendum tardus, sacrorum canonum non magis ignarus, quam contemptor, fautor curiae, persecutor Ecclesiae, suffragio saecularium potestatum, Catholicae unitatis robur nititur enervare. |