monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXVII.AD ADRIANUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA XXIX.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXVIII.AD EUMDEM.

1 Domino papae ADRIANO.
2 Ad ostium maiestatis vestrae pulsare toties erubescerem, nisi pudorem meum et devotionis meae sinceritas, et eminentiae vestrae benignitas animaret, et eorum, quibus nulla ratione deesse possum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum. Sanctorum fratrum, quid apud Meritonam Domino famulantur, et luce bonorum operum illustrant insulam nostram, vexationibus et iniuriis tanto magis compatior, quanto certius habeo eosdem a laesione omnium abstinere, et quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum totis viribus inservire.
3 Ad vestrum ergo apostolatum confugere compelluntur, ut laboribus eorum manum misericordiae porrigatis. Inter caetera ecclesiam de Effingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit dominus Winton., et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus eiusdem domini Wintoniensi scriptum, sub privilegio confirmavit, in iniuriam apostolicae maiestatis, et confusionem sanctorum canonum contulit memoratus episcopus cuidam publicano fere laico filio sacerdotis, qui in ea ecclesia ministraverat.
4 Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, praepediente magnitudine quorumdam iustitiae detrahentium, et invalescente malitia multorum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestrae, praedictorum fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem.
5 Profecto si latores praesentium familiarius inspexeritis, multarum magnarumque virtutum parvum hospitiolum in altero poteritis admirari, et cum utrumque charitati vestrae commendet spiritus: alteri caro et sanguis gratiam compacabit. Prosit Meritonensibus, quod dum essetis in ecclesia Beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usque pervenit, et quod mihi servo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra.
Ioannes Saresberiensis HOME