Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXVI.AD . . .
| 1 | Arguendus eram, Pater, si non conatibus meis in exsecutione mandati vestri necessitas potius quam negligentia obstetisset. Ergo quia magistrum Willelmum, ex quo a vobis discessi, videre non potui, antequam visis litteris vestris ipsum ad dom. A. per dom. archiepiscopum ad impetrandas inducias fecerim evocari. |
| 2 | Laboravit ad haec archiepiscopus, et ego adhibitis sociis laboravi, sed non periit in eo labor noster. Veniet itaque ad diem sibi praefixum, et forte qui nostras contempsit, si tamen necesse fuerit, preces nostras admittet. Convenimus super negotio dominum Cicestrensem, explorantes animum eius quem procul dubio in hac re timere non oportet, quia nobis iureiurando firmavit, quod licet sibi ipsi magnam irrogaretis iniuriam, nullam sibi vellet fieri ultionem, nisi adeo enormis esset, quod salvo honore dissimulari non posset. |
| 3 | Novit enim innocentiam vestram, et quem in se habeatis affectum. Praecepit ergo ut vobis scriberem sibi non displicere, si mandatum domini papae ad unguem exsequimini. Scit etiam quia necesse est vobis ut illud impleatis. Vestro quoque A. dedit in mandatis ut vobis dicat, quatenus scripto meo credatis. Scitis forte quare ipsum hoc idem scribere non decuerit. Hoc quidem vult haberi secretum. |
| 4 | In festo Magdalenae, de pertinentiis ecclesiae de Celcra, quae ad ius vestrum pertinet, ante dominum archiepiscopum litigabitur. Consulo ut ipsa die aliquis vestrorum adsit, saltem cursor cum rescriptis munimentorum vestrorum, et ius vestrum possimus protestari. Si quid est quod nuntii vestri attulerint quod ad Wigornensem spectat, sine mora exhibeatur et ei et archiepiscopo. |