Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXV.AD EPISCOPUM DUNELMENSEM.
| 1 | H. episcopo Dunelmensi. |
| 2 | Iuxta relationem vestram habemus quod possimus de fraternitate vestra causari, qui ex constitutione sacrorum canonum, coepiscopis denuntiasse debuistis flagitiosum illum, quem epistula vestra nobis depinxit, ab ecclesia vestra ob tanti sceleris atrocitatem, anathemate condemnatum. Nos autem, licet venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi litteris fretus fuerit, et pro eo multi et magni viri, culpam aut omnino reticentes, aut minuentes supplicaverunt: ei neque communionem indulsimus, nec itineris poenam remisimus, sed tantum terminum prorogavimus usque ad exaltationem Sanctae Crucis, nihil eorum quae ei iniuncta fuerunt, in aliquo immutantes. |
| 3 | Quia ergo malitia sua aut fallacia ei lucrosa esse non debet, eumdem fraternitati vestrae iuxta canonicos sanctiones tractandum relinquimus, mandantes ut pro modo culpae tanti flagitii, scelus ea severitate puniatis, ut delictum eius, auctore Domino, per poenitentiam deleatur, et caeteri vel timoris metu a similibus terreantur. |
| 4 | Nos enim per misericordiam Domini criminum patroni esse noluimus, sed ultores, gratum habentes, quod zelum iustitiae inter barbaros retinetis, ratum habituri quidquid secundum Dominum statuetis in illos, qui crucifixum adhuc, qui in Ecclesia adorandus est, persequuntur. |