monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXIII.AD ALFREDUM EPISCOPUM WIGORNENSEM . <<<     >>> EPISTULA XXV.AD EPISCOPUM DUNELMENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XXIV.AD REGEM HENRICUM [In persona Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi.].

1 Regi Anglorum.
2 Sicut clementioris famae beneficio nobis innotuit, virtus vestra semper in Domino prosperatur, qui successus vestros adiectis successibus cumulare non desinit, et in tanto prosperorum cursu, vestri et sui dedit habere notitiam. Et quidem quae apud nos sunt, tanta pacis et quietis laetitia perfruuntur, ut bellicae tempestatis, et cladis publicae, totamque praecedentium malorum seriem regni vestri felicitas praeter opinionem popularem demulceat, vel omnino absorbeat.
3 Digitus Dei est hic, qui in manu pueri sui domini mei regis aurea reformat saecula, et omnium auctore Domino molestiarum a commissis vobis nationibus et linguis, propulsavit incursum. Tantae tamen felicitati derogatur in uno, quod, languentibus desideriis, diutius destituimur corporali praesentia vestra, qui maiestatis, et virtutis vestrae beneficiis indesinenter affluimus.
4 Scimus quid loquamur, qui et ex abundantia cordis loquimur, et pro regni vestri incolumitate aetatem ex parte transegimus in laboribus et aerumnis. Verumtamen quia, urgente amoris fide, non possumus pro vobis non esse solliciti, beatitudini vestrae, quam in longa et felicia tempora protendat Dominus, supplicamus, ut per latorem praesentium ea quae circa vos sunt nobis significare dignemini.
5 Certo quidem certius est, quod ab incolumitate vestra, non modo totius insulae, quae vobis votis felicibus salutem precatur, salus pendet, sed omnium etiam circumiacentium nationum.
Ioannes Saresberiensis HOME