| 2 | Controversiam, quae inter Robertum quemdam, et Ricardum de Ambly vertebatur, super ecclesia de Wacheringiis, serenitas vestra nobis decidendam delegavit. Partibus itaque e regione constitutis, cum assiderent nobis venerabiles fratris nostri, Ricardus Londoniensis et Hilarius Cicestrensis episcopi, Robertus memoratam ecclesiam petebat, quam sibi in curia Londoniensi adiudicatam asserebat. |
| 3 | Econtra Ricardus quadam collusione adversus monachos de Pritelewella dictatum esse iudicium allegabat, se vero ecclesiae possessorem nunquam citatum, nullam inter se et Robertum latam fuisse sententiam constanter asseverans, quod et ipse Londoniensis episcopus palam nobis omnibus confessus est. Robertus itaque ad haec nihil respondens, audientiam vestram appellavit, diem constituens Oct. B. Andreae. |