| 2 | Cum inter Robertum Winegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis, sedente Adelelmo archidiacono Dorsetae controversia verteretur, Robertus petente ea sibi restitui, eo quod aliquando sibi adiudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, praedictus Willelmus, adversus quem ut possessorem petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Cum itaque nostro se conspectui ambo praesentassent, eo quod Willelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Iocelinum Saresberiensem dioecesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui cum in synodo sua de causa sufficienter cognovisset, ita et ut ad pronuntiandum accingeretur, saepedictus W. secundo auditorium appellavit. Cum autem die appellationi praefixa in praesentia nostra ambo litigaturi consisterent, saepedictus Robertus, petitione sua semper praefatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, iurare paratos se praesentes adfuisse cum ordine iudiciario adiudicatum fuerat Roberto ius parochiale quod petebat, cum decimis. |
| 3 | Quibus diligenter examinatis, et satis concordibus inventis, cum iam post suscepta testium iuramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Herefordensi, et Ricardo Londinensi episcopis, saepedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra iuris formam ut nobis visum est, ad consistorii vestri excellentiam appellavit, terminum appellationi praefigens Dominicam qua cantabitur: Laetare Ierusalem. |