monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7 > 7 > 7 > 30 > 1 > 6 > 7 > 7 > A > 9 > 8 > 7 > 1 > 20
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XIX.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA XXI.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XX.AD EUMDEM.

1 ADRIANO papae.
2 In causa quae vertitur inter Willelmum filium Godefridi, et Willelmum Lichefeldensis ecclesiae canonicum, super ecclesia de Salawa, quam sanctitas vestra venerabili fratri nostro Gauterio Conventrensi episcopo delegavit, ad nostram audientiam appellatum est, eo quod Willelmus filius G. curiam episcopi suspectum haberet ut dicebat episcopo tum ei omnem iuxta mandatum vestrum iustitiam offerentem.
3 Cum ergo iamdictus Willelmus resistente adversario in praesentia nostra suam proponeret actionem, eidem Willelmus Lichesfeldensis fori praescriptionem opposuit, appellationem ad nos factam asserens non tenere, eo quod a iudice delegato nisi ad delegantem appellari non liceat. Alter itaque Willelmus statim ad sedem apostolicam appellavit, diem praefigens Kalendas Maias.
Ioannes Saresberiensis HOME