Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XIX.AD EUMDEM.
| 1 | ADRIANO papae. |
| 2 | Causa quae vertebatur inter magistrum Iord. Fantasma et magistrum Ioannem Ioichel., clericos domini Wintoniensis, super Winton. tandem translata est ad audientiam nostram. Auditis ergo allegationibus magistri Iord. et instrumentis diligenter inspectis, memorato Ioanni vestra et nostra auctoritate inhibuimus, ne contra voluntatem Iord. |
| 3 | scholas regere praesumeret in praefata civitate. Die vero sequenti in nostra praesentia constiterunt, multa in se proponentes ad invicem: Iordanus, siquidem iamdictum Ioannem contra religionem fidei in praedicta civitate sibi scholas usurpasse, et damna plurima intulisse dicebat, officio nostro sibi super his satisfieri postulans. |
| 4 | Econtra Ioannes se iudicio synodi super fidei laesione innocentiam suam purgasse asserebat, et magistrum Iordanum, cui similis purgatio adiudicata est, quoniam super fidei laesione similiter fuerat impetitus, omnino defecisse dicebat, petens ut urgeremus vel ad purgationem ex iudicio praestandam, vel ad implendam pactionem quae fide interposita dicebatur fuisse roborata. |
| 5 | Illis itaque sic altercantibus, Ioannes vestram audientiam appellavit, dicens se ostensurum quod saepedictus Iordanus religionem fidei et sacramenti temeraverat, diem praefigens nativitatem Beati Ioannis. Cum vero Iord. prolixitatem temporis causaretur, eo quod ab initio Decembris usque ad finem Iunii terminum prorogasset, eam saepefatus Ioannes in festum Beati Michaelis protelavit. |
| 6 | Nos autem quaestionem criminum vestrae reservantes discretioni, quia de iure scholarum magistri Iordani constabat, communicato fratrum nostrorum Cicestrensis, Herefordensis, et Wigornensis episcoporum consilio, domino Wintoniensi dedimus in mandatis, ne praefatum Iordanum super scholis pateretur a Ioanne ulterius fatigari: et si eum inveniret vestrae et nostrae auctoritatis contemptorem, ipsum publice denuntiaret anathematis vinculo innodatum. |
| 7 | Postmodum vero elapsis paucis diebus in nostram praesentiam redierunt, Iordano veterem querelam innovante. Dicebat enim Ioannem post interdictum usurpasse scholas, et in sententiam anathematis incidisse. Ioannes vero hoc constantissime inficiatus est, paratus incontinenti tactis sacrosanctis evangeliis iurare, quod post prohibitionem nostram a magisterio destiterat. |
| 8 | Econtra Iordanus se die praefixa probaturum dicebat, assertione legitimorum testium, quod post edictum magisterium exercuerat, sed Ioannes diem recipere recusavit, dicens se iam in procinctu Romani itineris esse, vos autem, auctore Domino, litigiis eorum finem debitum imponetis. |