| 2 | Cum inter priorem de Pritelewella, et Robertum quemdam controversia super ecclesia Wacheringiis, quadam collusione, ut de eadem ecclesia Ricardo de Ambli praeiudicium fieret, verteretur, absente eo et non citato, Ricardus de Ambil, qui praefatae ecclesiae fuerat possessor, per eiusdem prioris concessionem, reclamantibus quibusdam clericis Ricardi, iterum atque iterum absentiam eius, praetendentibus et eum non citatum obiicientibus, dominus Londoniensis, nihilominus pro Ricardo sententiam tulit adversus priorem, qui sic vinci victoriam reputavit. Deinde cum incontinenti facta appellatione, a clericis Ricardi de Ambli ad nostram praesentiam, dominus Londoniensis sententiam suam, misso quodam sacerdote Willelmo, niteretur exsecutioni mandare, clerici Ricardi Robertum non admiserunt, nec iniuriose restiterunt, sicut postmodum sacerdos confessus est, sed adversariorum manus vi moderatissima repulerunt. |
| 3 | Quamobrem dominus Londoniensis, audita querimonia Roberti, quod in se manus violentas clerici de Ambli iniecissent, eos denuntiavit excommunicatos; G. scilicet sacerdotem, S. A. quos licet huius criminis [reos] crederemus, saepenumero mandavimus domino Londoniensi quatenus eos pro non excommunicatis haberet, ut fuerunt die appellationis ad nos factae, aut saltem accepto sacramento ab eis quod iuri parerent, absolveret. |
| 4 | Quod cum facere distulisset, ab eis sacramentum, quod iudicio ecclesiastico parerent, accepimus, die sibi praefinito, adversariis in probatione deficientibus, et audita reorum purgatione, ab obiecto sibi crimine os absolvimus. |