monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XVI.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA XVIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XVII.AD EUMDEM.

1 ADRIANO papae.
2 Super ecclesia de Bolteford inter Alexandrum Malambestiam, et Rogerum presbyterum controversia diutius agitata est: tandem cum Alexander auctoritate episcopi Lincolniensis in iam dictae ecclesiae possessionem propter contumaciam Rogerii esset inductus, et restitutionem fructuum praeceptorum a memorato Rogerio peteret, Rogerius ad nostram audientiam appellavit.
3 Cum ergo causas appellationis, praesente adversario, Rogerius allegaret se ab episcopo Lincolniensi in eo contra rationem iuris gravatum asseruit, quod absens, inauditus, et indefensus, spoliatus est, contumacia sibi imposita, cum nulla unquam vocationem iudicis contumaciter neglexisset. Praeterea si contumax exstitisset, possessionem suam intra annum venienti et parato satisdare iudicio sisti sibi restituendam esse dicebat de iure legum, et canonum, et sanctae Ecclesiae Romanae consuetudine, vestigia cuius, ut iustum est, Anglorum Ecclesia imitatur.
4 Illo itaque ut satisdationem reciperemus instante, restitutionem possessionis petente, Alexander, praefigens Dominicam proximam post octavas Paschae, vestram audientiam appellavit, qui per misericordiam Domini finem causae debitum imponetis.
Ioannes Saresberiensis HOME