Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XVI.AD EUMDEM.
| 1 | ADRIANO papae. |
| 2 | In causa quae inter G. latorem horum et Gregorium quemdam vertebatur, in praesentiam nostram per appellationem tracta, hoc modo processum est. Aug. filius Gregorii et procurator asserebat dominum suum ecclesiam de Becles possedisse, eaque absque ordine iudiciario spoliatum, laicos quosdam et unum clericum, quem iste inimicum suum causatus est, in suae assertionis testimonium producebat. Econtra Gaufridus Gregorium possedisse inficians, dicebat, post tempora illa, de quibus Aug. |
| 3 | loquebatur, Bald. quemdam per abbatem Beati Edmundi, et conventum domino Norwicensi ad praefatam ecclesiam in plena synodo fuisse repraesentatum, cumque dominus Norwicensis, utrum eadem ecclesia vacaret, diligenter disquisisset, habito tractatu cum fratribus capituli eam vacare respondit archidiaconus caeteris attestantibus in publica audientia, et ita introductum B. memorabat, cui et iste se successisse referebat, ingressus sui satis idonea proferens instrumenta. Aug. |
| 4 | vero testes suos audiri instanter postulabat. Deinde Gaufridus Gregorium per procuratorem semper litigare, nunquam sui copiam facere, cum tamen sanus et prope esset, querebatur, adiiciens, si personam eius videret, ipsum talem esse ostensurum, quod nec hanc ecclesiam nec aliam possidere posset. Huiusmodi loquebatur quasi crimen aliquod vellet intentare. |
| 5 | Porro cum exigeremus, ut rem nobis manifestius aperiret, ad examen apostolicae sedis Gregor. appellavit, ibi dicturus ea quae in Anglia non audebat exprimere, eo quod regis sit ministerialis. Appellationi autem diem praefinivit Dominicam qua cantabitur: Quasi modo geniti. |