monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XIV.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA XVI.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XV.AD EUMDEM.

1 ADRIANO papae.
2 Sanctitatis vestrae mandatum nuper accepimus, ut quod de ortu et nativitate venerabilis viri Gauterii canonici Sancti Rufi ex diligenti inquisitione nobis innotuerit, maiestati vestrae significare non differamus. Res autem, quam quaeritis, apud nos multa quaestione non indiget, cum luceat per se ipsam adeo, ut prae nobilitate maiorum, claritas totius cognationis latere non possit.
3 Praefatus namque Gauterius, sicut pro certo novimus, filius fuit illustris militis, de matre nobili, legitimo susceptus matrimonio, et nobilem nostrum W. de Braiosa vicina sanguinis cognatione contingit. Porro in episcopatu Cicestrensi diutius honestissime conversatus est, et claritatem quam a maioribus contraxit propriae virtutis titulo decoravit, et semper in omnibus apud nos incessit sine querela.
4 Haec quidem de eo, nobis et venerabili fratri nostro Cicestrensi episcopo, et aliis convicinis, celebri totius provinciae testimonio nota sunt.
Ioannes Saresberiensis HOME