Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XIV.AD EUMDEM.
| 1 | ADRIANO papae. |
| 2 | Sanctitatem vestram circa plurima novimus occupatam, utpote quae sola inter homines totius Ecclesiae Dei incolumitati semper invigilat. Oportet itaque qui ad aures vestras accedit sermonem ferre abbreviatum: noster autem voce quidem brevis est, sed toto dilatatus affectu, eoque magis quod ad Ecclesiae Anglorum utilitatem proficit, et gloriam nominis vestri. |
| 3 | Venerabilis frater noster Nigellus Eliensis episcopus in explendo mandato vestro super revocandis illis quae bellica tempestas Ecclesiae suae extorserat, laborat ad sanguinem, et nihil veretur, dum Ecclesiae sibi commissae prospiciat, et vestrae satisfaciat voluntati. Laboribus quidem eius, sumptibus et doloribus, qui ei viciniamur, omnes compatimur et tanto amplius quia adversus eum nondum quievit indignatio vestra, sed in cervicem apostolica manus extenta est. |
| 4 | Verumtamen ut auris paterna quod dici credimus expedire, patienter admittat, ei mandatum vestrum non debuit esse captiosum, sed ex quo in exsequendo obediens inventus est et fidelis, ipsum vestro auxilio oportuerat roborari. Fiat ergo, si placet, quod patrem, quod Romanum decet pontificem, ut iam dictus episcopus auxilium vestrum inveniat in tribulatione, quam pro exsecutione mandati vestri humiliter portare videtur. |
| 5 | Restituite ei, si placet, gratiam vestram, et adversus hostes Ecclesiae fortius dimicabit. Ei namque ad bestias pugnandum est. Quis unquam suum suspendit athletam, ut fortius dimicaret? Pugnam episcopo indixistis, et manus eius tenetis alligatas. Maiestatis itaque vestrae pedibus provoluti supplicamus, ut, soluto episcopo, in eos qui contra episcopum et nos ipsos, imo, quod maius est, contra apostolicas sanctiones bona Ecclesiae ausu sacrilego detinere praesumunt, debitae animadversionis poena retorqueatur, et apostolici nominis contemptores vestris stimulis urgeantur ad viam, ad quam, arcu quam gladio, facilius et felicius reducantur. |