| 2 | Litteras sanctitatis vestrae debita cum veneratione suscepimus, quibus continebatur ut tam domino Londoniensi quam capitulo eiusdem Ecclesiae, itemque Waltero sacerdote ante nostram praesentiam, evocatis, controversiam quae inter eos vertebatur, appellatione remota fine canonico terminaremus. Partibus itaque e regione constitutis, cum Walterus proponeret duos de praecipuis illius Ecclesiae viris, H. archidiaconum, et magistrum Albericum, ambos ex parte capituli sibi denuntiasse, alterum autem, videlicet magistrum A., ex parte episcopi sibi dixisse, ut in sacerdotem ordinaretur, altario B. Pauli sicut unus ex aliis ministraturus, non solum dominus Londoniensis verum et universum capitulum se id mandasse constanter sunt inficiati. Duo quoque memorati viri pro se respondentes idem diffitebantur, fatentes tamen quod ex proprio motu animi magistrum Walterum tanquam amicum super ordinatione convenerint, interrogaverint, consuluerint, ut ad ordinem presbyteratus accederet dicentes hoc placere capitulo: nihil tamen istorum ex parte capituli se dixisse, aut aliquid promisisse asserebat. |
| 3 | Deinde cum super his consilium haberemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris Roberto Lincol. Willelmo Norwic. Hilar. Cicestr. episcopis, Londoniensem episcopum, eiusque conventum a petitione Walt. absolvimus, eo quod adversus eos nullas afferret probationes. Porro quoniam duo viri praenominati ex confessione sua quacunque aliquomodo teneri videbantur, ad emendicatum pro paupere decurrentes suffragium, sacramentum eis detulimus, ut se ex parte episcopi et capituli nihil Waltero denuntiasse et promisisse innuerent, qui cum propositis sacrosanctis evangeliis iurare parati assisterent, Walterus in appellationem prorupit adversus Londoniensem episcopum, et eius decanum, et saepedictos Hug. archid. et magistrum A. personae tamen decani deferens, ut per procuratorem appellationem istam prosequatur, senectuti et invaletudini eius parcens. |