Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XII.AD EUMDEM.
| 1 | ADRIANO papae. |
| 2 | Inter Ricardum clericum et Rad. Mansellum, super ecclesia de Presteberia controversia diutius agitata est. Cum vero venerabilis frater noster Walterus Conventrensis episcopus post multas citationes eam tandem debito fine terminare disponeret: Ricardus, utpote qui praefatam ecclesiam sibi, utpote violenter et sine iudicio destitutus, restitui postulabat, probationes quibus se contra Rad. |
| 3 | abundare dicebat, in synodo Cestrensi ab episcopo exactae sunt. Producti sunt itaque septem testes, qui, sicut ex testimonio episcopi praefati accepimus, Ricardum in praefata ecclesia canonice institutum, et sine iudicio eiectum iureiurando firmaverunt. Intervenientibus vero precibus domini regis causa, antequam sententia ferretur, sortita est dilationem. |
| 4 | Unde memoratus Ricardus nostram audientiam appellavit: illis autem die praefixa conspectui nostro astantibus, Ricardus restitutionem iam dictae ecclesiae petens, querimoniam instauravit, producens tres testes, qui sicut in foro episcopi, ita et in audientia nostra eum canonice institutum, et sine iudicio eiectum asserebant. Ad haec Rad. quod in praesentia episcopi gestum est sibi non debere obesse respondit, cum et ipse ante dilationem meruerit, et illo absente saepedicti Ric. |
| 5 | ab episcopo inciviliter sit recepta probatio. Illis ergo instantibus, ut a nobis eo praesente et audiente eorum probatio reciperetur, Rad. duobus testium crimina in modum exceptionis opposuit, alterum, scilicet sacerdotem, dicens infamem reumque homicidii, et falsificationis monetae, multisque latrociniis involutum: alterum vero Andream acolytum esse asseruit homicidam: tertium vero reliquit intactum. |
| 6 | Ad haec quoque crimina comprobanda dilationem sibi petiit indulgeri. Nos itaque ne non malitiae, sed iustitiae causa dilationem petere videretur, ab eo legitimam exegimus cautionem, qua nobis fidem faceret, se non animo malignandi, aut frustratoriae dilationis causa eam postulare. Cum vero a nobis dilationis spatium ultra canonicam et legitimam definitionem, quam ei offerebamus, obtinere non posset, ad vestram praesentiam appellavit a pridie Kal. |
| 7 | Aprilis praefixa Dominica, qua cantabitur: Ad te levavi [Psal. CXXII]. Actor vero de temporis prolixitate causatus terminum coarctavit diem Pentecostes. |