Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XI.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ADRIANO. |
| 2 | Alanus de N. ecclesiam illam, qua se iniuste spoliatum esse dicebat, officii nostri auctoritate sibi restitui postulabat, praesente A. eiusdem ecclesiae possessore, cui diem respondendi A. post multas citationes peremptorium praefixeramus. Alanus vero petitionem A. exceptione rei iudicatae submovere nitebatur, dicens eum a possessione iam dictae ecclesiae cecidisse, iudicio venerabilis fratris nostri Ricardi London. |
| 3 | episcopi, tum archidiaconi, lata sententia pro Ernardo decessore; et super hoc litteras domini episcopi hoc attestantes in medium proferebat. Econtra A. sententiam illam, si lata fuit, ei suffragari non posse respondit, cum res inter alios acta vel iudicata aliis prodesse non debeat vel obesse. Et licet merito posset de sententiae iniquitate causari, qua absens nec contumax condemnatus est, cum aliquantulo causae suae dispendio, propter reverentiam episcopi sui domini Londoniensis, cuius ad praesens sibi quantum fuit nolebat attentare sententiam, omisso iudicio possessorio petitorium instituit, asserens ecclesiam suam esse, et se personam eius a tempore Mauricii bonae memoriae Londoniensis episcopi exstitisse, et se hoc tempore Gilberti piae recordationis episcopi Lond. legitimorum assertione testium canonice comprobasse, plures producens testes, quos eidem iudicio interfuisse dicebat. |
| 4 | Cum ergo ex mandato nostro testes examinassent venerabiles fratres nostri, Rogerius Eboracensis archiepiscopus, Hilarius Cicestrensis, Robertus Lincolniensis episcopi, et alii prudentes viri, quibus iniunxeramus, eos concordes in omnibus invenissent, et nos audito testimonio causam fine debito terminare disponeremus, Ernaldus sententiam nostram interposita appellatione praevenit, diem praefigens Dominicam, qua cantabitur: Quasi modo geniti. |
| 5 | Nos ergo ut oportuit maiestati apostolicae deferentes, causam terminandam sanctitati vestrae integram reservavimus. |