Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA X.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ADRIANO. |
| 2 | Clerici quatuor, a iudicio venerabilis fratris nostri episcopi Londoniensis a priore Rumiliac. per appellationem tracti, in nostra praesentia constiterunt, a quibus idem prior se querebatur nuper spoliatum quadam capella ecclesiae suae de Reia absque iudicio, quam annis 60 et eo amplius quiete inconcusse possederat. Ad cuius rei probationem his allegationibus utebatur, primo quia sacerdotes illi qui ad memoriam huius aetatis poterant pervenire, ambas pariter nomine monasterii Rumiliacensis possederant; tum quia ad advocationem eiusdem domini aequaliter utraque pertinere videbatur, et quia eamdem capellam in parochia de Reia sitam esse asserebant. |
| 3 | Postremo quia corpora defunctorum ad capellam pertinentium ex iure et consuetudine in saepe dicta ecclesia sepeliebantur. Contra haec illi, eo quod sibi de mandato, ut dicebant, non constaret, cautionem de rato a memorato priore exigebant. Prior vero hanc cautionem exigi non oportere asserebat, cum de mandato constaret, tam ex litteris abbatis Cluniacencis et conventus Rumiliacensis, quam ex apicibus domini Morinensis episcopi. |
| 4 | Praeterea dilatoriam hanc exceptionem in initio oportuerat eos opposuisse in auditorio domini Londoniensis, ex abundanti tamen ne causam diutius possent more suo protrahere praefati laici, nobis idoneos fideiussores dedit. Adversarii vero de legum subtilitate nitentes aliam satisdationem sibi fieri exigebant, eo quod si pro se lata foret sententia, post tempora nostra captiosum illud futurum esset, si denuo monachi litem movere tentarent, maxime cum iidem laici saepius a diversis personis se litibus et sumptibus super hac eadem causa vexatos esse quererentur. |
| 5 | Prior vero sufficere debere contendebat, quod iudici fides facta foret. Quibus in hunc modum contendentibus, nos interlocuti sumus, nihil tale ab Ecclesia Romana ad nos usque emanasse, nec meminisse nos aliquid huiusmodi in decretis expressum, et contra consuetudinem regni Anglorum esse quod postularent. |
| 6 | Unde praefati viri, accepta occasione, audientiam vestram appellarunt, diem praefinientes Octavas Pentecostes. Cum ergo causam integram ut oportuit maiestati vestrae reservaremus definiendam, prior se admodum gravatum esse conquestus est, quod de transmarinis partibus ad nos saepius veniens, nec per nos, nec per dominum Lond. |
| 7 | aliquam sit iustitiam assecutus, quod ab Ailwardo archiepiscopo saepe iniuste in hac causa vexatus sit, et quod nunc tandem iustitia sua interventu appellationis fere in annum differretur, iam dictum archidiaconum, quem videlicet laicis patrocinantem, per quem, ut dicebat, haec mala sibi proveniebant, ad sedem apostolicam appellavit, diem praefigens in Octavas Beati Martini. |