| 1 | Domino papae ADRIANO. |
| 2 | Causam, quae inter abbatem de Coggeshala et priorem Rumiliacensem super ecclesia de Coggeshala multum et diu agitata est, nequaquam potuimus terminare, quia post multas citationes et dilationes in nostram praesentiam venerunt, et ibidem uterque alterum ad apostolatus vestri praesentiam invitavit. Prior Rumiliacensis abbatem appellavit, eo quod sibi ecclesiam saepe dictam auferebat et decimas parochianorum, quos a domibus et terris expulerant, diemque praefixit Octavas Pentecostes. |
| 3 | Monachi vero exinde suam praetendentes paupertatem se priorem in praesentia episcopi Morinorum ad audientiam vestram appellasse, et festum Sancti Lucae terminum suae appellationi fecisse allegarunt, et eamdem coram nobis appellationem renovaverunt. |