Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA VIII.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ADRIANO. |
| 2 | Veniens ad nostram praesentiam prior Rumeliacensis postulabat ecclesiam de Coggeshala, quam monachi de Coggeshala per intrusionem occupaverant, nostro officio sibi restitui. Elapsis vero paucis diebus, abbas citatus et fratres iam dicti loci coram nobis apparuerunt, priori super ecclesia illa responsuri. |
| 3 | Cum vero prior suam intentionem renovasset, abbas, habito consilio cum fratribus, respondit se iam dictam ecclesiam canonice habuisse assensu cuiusdam Theobaldi, qui in Rumiliacensi monasterio prior exstiterat, conventu prioris concessionem annuente, et approbante. Adiecerunt etiam se de donatione istius ecclesiae, pro pensione, de qua monasterio Rumiliacensi solvenda inter eos convenerat, testes habituros de monachis Rumiliacensibus. |
| 4 | Ut autem suis instrumentis et testibus uti possent ad suam innocentiam ostendendam, terminum sibi postulabant indulgeri: quod cum iudicio obtinuissent, Rumiliacum profecti, coadunatis universis fratribus in capitulo, eos, quorum nitebantur testimonio, minime repererunt, quia cum prior loci omnibus fratribus in virtute obedientiae iniunxisset ut egredientibus aliis illi soli remanerent, qui concessioni saepe dictae ecclesiae abbati et monachis praedictis factae interfuerant, nec unus solus, ut nobis dictum est, remansit. |
| 5 | Quod cum fratres memorati loci vidissent, astruere coeperunt, P. W. I. et R. ad aliud coenobium ex industria prioris missos esse, ne suae veritati testimonium perhiberent. In praesentia tandem venerabilis fratris nostri Milonis episcopi Morinorum, praefatum priorem appellaverunt, ibidemque ad apostolatus vestri excellentiam eumdem, ut ex testimonio quorumdam abbatum accepimus, invitaverunt. |